Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Inter haec quaedam mulier per medium theatrum lacrimosa et flebilis, atra veste confecta, parvulum quendam sinu tolerans decurrit, ac pone eam anus alia pannis horridis obsita paribusque maesta fletibus ramos oleagineos utraeque quatientes, quae circum
p.112
fusae lectulum, quo peremptorum cadavera contecta fuerant, plangore sublato se lugubriter eiulantes, Per publicam misericordiam, per commune ius humanitatis aiunt Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date. Certe parvuli huius in primis annis destituti fortunis succurrite et de latronis huius sanguine legibus vestris et disciplinae publicae litate. Post haec magistratus qui natu maior assurgit et ad populum talia: De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus: nec enim verisimile est hominem solitarium tres tam validos enecasse iuvenes. prohinc tormentis veritas eruenda, nam et qui comitabatur cum puer clanculo profugit, et res ad hoc deducta est, ut per quaestionem sceleris sui participes indicet, ut tam dirae factionis funditus formido perematur.