Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Sic affectus atque in solitudinem relegatus angulo stabuli concesseram, dumque de insolentia collegarum meorum mecum cogito atque in alterum diem auxilio rosario Lucius denuo futurus equi perfidi vindictam meditor, respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere meditullio Eponae deae simulacrum residens acdiculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum. Denique
Nec mora, cum vi patefactis aedibus globus latronum invadit omnia, et singula domus membra cingit armata factio, et auxiliis hinc inde convolantibus obsistit discursus hostilis: cuncti gladiis et facibus instructi noctem illuminant; coruscat in modum ortivi solis ignis et mucro. Tunc horreum quoddam satis validis claustris obsaeptum obseratumque, quod mediis aedibus constitutum gazis Milonis fuerat refertum, securibus validis aggressi diffindunt, quo passim recluso totas opes vehunt raptimque constrictis sarcinis singuli partiuntur. Sed gestaminum modus numerum gerulorum excedit: tunc opulentiae nimiae nimio ad extremas incitas deducti, nos duos asinos et equum meum productos e stabulo quantum
Sed mihi sero quidem, serio tamen subvenit ad auxilium civile decurrere et interposito venerabilis principis nomine tot aerumnis me liberare: cum denique iam luce clarissima vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas, Graecorum genuino sermone nomen augustum Caesaris invocare temptavi, et " O " quidem tantum disertum ac validum clamitavi, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui: aspernati latrones clamorem absonum meum, caedentes hinc inde miserum corium nec cribris iam idoneum relinquunt. Sed tandem mihi inopinatam salutem Iupiter ille tribuit: nam cum multas villulas et casas amplas praeteriremus, hortulum quendam prospexi satis amoenum, in quo praeter ceteras gratas herbulas rosae virgines matutino rore florebant. His inhians et spe salutis alacer ac laetus propius accessi, dumque iam labiis undantibus affecto, consilium me subiti longe salubrius, ne si rursum asino remoto prodirem in Lucium, evidens exitium inter manus latronum offenderem vel artis magicae suspectione vel indicii futuri criminatione. Tunc igitur a rosis, et quidem necessario, temperavi, et casum praesentem tolerans in asini faciem faena rodebam.
diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus; sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua, quamvis asino, sentire praestabant: nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur, et secretis gannitibus, quod essent latrocinio partae, videbantur indicare. Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum; sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium. Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem.
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem
Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam; sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito, cum grandi baculo furens decurrit, arreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissent auxilium: nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus