Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Sic illa maerebat, ego vero quamquam perfectus asinus et pro Lucio iumentum sensum tamen retinebam humanum. Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus
p.138
appetens necare deberem: sed ab incepto temerario melior me sententia revocavit, ne morte multata Fotide salutares mihi suppetias rursus extinguerem. Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni; atque ego rebar, si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum, agnitione ac miseratione quadam inductum equum illum meum hospitium ac loca lautia mihi praebiturum: sed pro Iupiter hospitalis et Fidei secreta numina! Praeclarus ille vector mens cum asino capita conferunt in meamque perniciem illico consentiunt et, verentes scilicet cibariis suis, vix me praesepio videre proximantem; deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.