At mihi scelus istud depellant caelites, inquam Ut ego quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Iovis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem! Adiuro per dulcem istum capilli tui nodulum, quo meum vinxisti spiritum, me nullam aliam meae Fotidi malle. Tunc etiam istud meis cogitationibus occurrit, cum
p.134
semel avem talem perunctus induero, domus omnes procul me vitare debere: quam pulchro enim quamque festivo matronae perfruentur amatore bubone! Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus? Sed, quod sciscitari paene praeterivi, quo dicto factove rursum exutis pinnulis illis ad meum redibo Lucium?Bono animo es quod ad huius rei curam pertinet" ait " Nam mihi domina singula monstravit, quae possunt! rursus in facies hominum tales figuras reformare: neci istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere. Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis: anethi modicum cum lauri foliis immissum rore fontano datur lavacrum et poculum.
Haec identidem asseverans summa cum trepidatione irrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula; quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurite plusculo uncto corporis mei membra perfricui. Iamque alternis conatibus libratis brachiis in avem similem gestiebam: nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, sed plane pili mei crassantur in saetas, sed, cutis tenella duratur in corium et in extimis palmulis
p.136
perdito numero toti digiti coguntur in singulas ungulas et de spinae meae termino grandis cauda procedit: iam facies enormis et os prolixum et nares hiantes et labiae pendulae, sic et aures immodicis horripilant auctibus; nec ullum miserae reformationis video solacium nisi quod mihi iam nequeunti tenere Fotidem natura crescebat.
Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei considera, non avem mel sed asinum video, querens de facto Fotidis, sed iam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia humidis tamen oculis obliquum respiciens ad illam tacitus expostulabam. Quae ubi primum me talem aspexit, percussit faciem suam manibus infestis, et Occisa sum misera clamavit: Me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit. Sed bene, quod facilior reformationis huius medela suppeditat; nam rosis tantum demorsitatis exibis asinum statimque in meum Lucium postliminio redibis. Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius: sed primo diluculo remedium festinabitur tibi.
Sic illa maerebat, ego vero quamquam perfectus asinus et pro Lucio iumentum sensum tamen retinebam humanum. Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus
p.138
appetens necare deberem: sed ab incepto temerario melior me sententia revocavit, ne morte multata Fotide salutares mihi suppetias rursus extinguerem. Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni; atque ego rebar, si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum, agnitione ac miseratione quadam inductum equum illum meum hospitium ac loca lautia mihi praebiturum: sed pro Iupiter hospitalis et Fidei secreta numina! Praeclarus ille vector mens cum asino capita conferunt in meamque perniciem illico consentiunt et, verentes scilicet cibariis suis, vix me praesepio videre proximantem; deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.
Sic affectus atque in solitudinem relegatus angulo stabuli concesseram, dumque de insolentia collegarum meorum mecum cogito atque in alterum diem auxilio rosario Lucius denuo futurus equi perfidi vindictam meditor, respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere meditullio Eponae deae simulacrum residens acdiculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum. Denique
p.140
agnito salutari praesidio, pronus spei, quantum extensis prioribus pedibus anniti poteram, insurgo valida et cervice prolixa nimiumque porrectis labiis, quanto maxime nisu poteram corollas appetebam. Quod me pessima scilicet sorte conantem servulus meus, cum semper equi cura mandata fuerat, repente conspiciens, indignatus exsurgit, et Quousque tandem inquit, Cantherium patiemur istum paulo ante cibariis iumentorum, nunc etiam simulacris deorum infestum? Quin iam ego istum sacrilegum debilem claudumque reddam, et statim telum aliquod quaeritans temere fascem lignorum positum offendit, rimatusque frondosum fustem cunctis vastiorem non prius miserum me tundere desiit, quam sonitu vehementi et largo strepitu percussis ianuis, trepido etiam rumore viciniae conclamatis latronibus profugit territus.