Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

At mihi scelus istud depellant caelites, inquam Ut ego quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Iovis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem! Adiuro per dulcem istum capilli tui nodulum, quo meum vinxisti spiritum, me nullam aliam meae Fotidi malle. Tunc etiam istud meis cogitationibus occurrit, cum

p.134
semel avem talem perunctus induero, domus omnes procul me vitare debere: quam pulchro enim quamque festivo matronae perfruentur amatore bubone! Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus? Sed, quod sciscitari paene praeterivi, quo dicto factove rursum exutis pinnulis illis ad meum redibo Lucium?Bono animo es quod ad huius rei curam pertinet" ait " Nam mihi domina singula monstravit, quae possunt! rursus in facies hominum tales figuras reformare: neci istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere. Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis: anethi modicum cum lauri foliis immissum rore fontano datur lavacrum et poculum.

Haec identidem asseverans summa cum trepidatione irrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula; quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurite plusculo uncto corporis mei membra perfricui. Iamque alternis conatibus libratis brachiis in avem similem gestiebam: nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, sed plane pili mei crassantur in saetas, sed, cutis tenella duratur in corium et in extimis palmulis

p.136
perdito numero toti digiti coguntur in singulas ungulas et de spinae meae termino grandis cauda procedit: iam facies enormis et os prolixum et nares hiantes et labiae pendulae, sic et aures immodicis horripilant auctibus; nec ullum miserae reformationis video solacium nisi quod mihi iam nequeunti tenere Fotidem natura crescebat.