Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Et sic lepido sermone Fotis, at invicem cavillatus ego Igitur iam et ipse possum inquam Mihi primam istam virtutis adoream ad exemplum duodeni laboris Herculei numerare, vel trigemino corpori Geryonis vel triplici formae Cerberi, totidem peremptos utres coaequando. Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, quo me tantis angoribus implicasti, remittam, praesta quod summis votis expostulo et dominam tuam, cum aliquid huius divinae disciplinae molitur, ostende, cum deos invocat, certe cum reformatur, ut videam: sum namque coram magiae noscendae ardentissimus cupitor, quamquam mihi nec ipsa tu videare rerum rudis vel expers. Scio istud et plane sentio, cum semper alioquin spretorem matronalium amplexuum, sic tuis istis micantibus oculis et rubentibus bucculis et renidentibus crinibus et hiantibus osculis et fragrantibus papillis in servilem modum addictum atque mancipatum teneas volentem: iam denique nec Larem requiro nec domuitionem paro et nocte ista nihil antepono.
Quam vellem respondit illa, Praestare tibi, Luci, quod cupis, sed propter invidos mores in solitudinem semper abstrusa et omnium praesentia viduata solet huiusmodi secreta perficere. Sed tuum postulatum praeponam periculo meo idque observatis