Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens Dabo, inquit Dabo vobis intemeratae veritatis documenta; perlucide quod prorsus alius nemo cognoverit indicabo. Tunc, digito me demonstrans: Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviisl meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere noni prius desierunt, quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur