Et adiecit Ego te, O Luci, meis istis manibus educavi; quidni? Parentis tuae non modo sanguinis, verum alimoniarum etiam socia; nam et familia Plutarchi ambae prognatae sumus, et eandem [*](There is here a gap in the MSS which has been filled in by a later hand. These three words are fairly near the meaningless MSS' reading, and can be construed. )
p.52
nutricem simul bibimus, et in nexu germanitatis una coaluimus: nec aliud nos quam dignitas discernit, quod illa clarissimas, ego privatas nuptias fecerimus. Ego sum Byrrhaena illa, cuius forte saepicule nomen inter tuos frequentatum educatores retines. Accede itaque hospitium fiducia, immo vero iam tuum proprium Larem. Ad haec ego, iam sermonis ipsius mora rubore digesto, Absit inquam Parens, ut Milonem hospitem sine ulla querela deseram; sed plane quod officiis integris potest effici, curabo sedulo: quoties itineris huius ratio nascetur, numquam erit ut non apud te devertar. Dum hunc et huiusmodi sermonem altercamur, paucis admodum confectis passibus ad domum Byrrhaenae pervenimus.
Atria longe pulcherrima columnis quadrifariam per singulos angulos stantibus attolerabant statuas, palmaris deae facies, quae pinnis explicitis sine gressu, pilae volubilis instabile vestigium plantis roscidis delibantes,[*]()nec ut maneant inhaerent, et iam volare creduntur. Ecce lapis Parius in Dianam factus tenet libratam totius loci medietatem, signum perfecte luculentum, veste reflatum, procursu vegetum, introeuntibus obvium et maiestate numinis venerabile: canes utrimquesecus deae latera muniunt, qui canes et ipsi lapis erant; his oculi minantur, aures rigent, nares hiant, ora saeviunt et sicunde de proximo latratus ingruerit, [*](Colvin's emendation for the MSS' decitantes. Helm suggests detinentes. )
p.54
eum putabis de faucibus lapidis exire, et, in quo summum specimen operae fabrilis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in pectus arduis pedes imi resistunt, currunt priores. Pone tergum deae saxum insurgit in speluncae modum, muscis et herbis et foliis et virgulis et sicubi pampinis et arbusculis alibi de lapide florentibus: splendet intus umbra signi de nitore lapidis. Sub extrema saxi margine poma et uvae faberrime politae dependent, quas ars aemula naturae veritati similes explicuit; putes ad cibum inde quaedam, eum mustulentus autumnus maturum colorem afflaverit, posse decerni, et si fontem, qui deae vestigio discurrens in lenem vibratur undam, pronus aspexeris, credes illos ut rure pendentes racemos inter cetera veritatis nec agitationis officio carere. Inter medias frondes lapidis Actaeon curioso obtutu in deam sursum proiectus, iam in cervum ferinus et in saxo simul et in fonte loturam Dianam opperiens visitur.
Dum haec identidem rimabundus exinde delector, Tua sunt ait Byrrhaena Cuncta quae vides ; et cum dicto ceteros omnes sermone secreto decedere praecipit. Quibus dispulsis omnibus, Per hanc inquit Deam, O Luci carissime, ut anxie tibi metuo et
p.56
ut pote pignori meo longe provisum cupio; eave tibi, sed eave fortiter, a malis artibus et facinorosis illecebris Pamphiles illius, quae eum Milone isto, quem dicis hospitem, nupta est: maga primi nominis et omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae surculis et lapillis et id genus frivolis inhalatis omnem istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in vetustum chaos submergere novit. Nam simul quemque conspexerit speciosae formae iuvenem, venustate eius sumitur et illico in eum et oculum et animum detorquet: serit blanditias, invadit spiritum, amoris profundi pedicis aeternis alligat. Tune minus morigeros et viles fastidio in saxa et in pecua et quodvis animal puncto reformat, alios vero prorsus extinguit. Haec tibi trepido et cavenda censeo: nam et illa urit perpetuum et tu per aetatem et pulchritudinem capax eius es. Haec mecum Byrrhaena satis anxia.
At ego curiosus alioquin, ut primum artis magicae semper optatum nomen audivi, tantum a cautela Pamphiles afui ut etiam ultro gestirem tali magisterio me vel ampla eum mercede tradere et prorsus in ipsum barathrum saltu concito praecipitare. Festinus denique et vecors animi, manu eius velut catena quadam memet expedio et, Salve propere addito, ad Milonis hospitium perniciter evolo; ae dum amenti
p.58
similis celero vestigium, Age inquam Luci, evigila et tecum esto: habes exoptatam occasionem et voto diutino potiris. Fabulis miris
[*]()explere pectus, aufer, formidines pueriles, comminus cum re ipsa naviter congredere, et a nexu quidem venerio hospitis tuae tempera et probi Milonis genialem torum religiosus! suspice; verum enimvero Fotis famula petatur enixe. Nam et forma scitula et moribus ludicra et prorsus argutula est. Vesperi quoque cum somno concedere,?, et in cubiculum te deduxit comiter, et blande lectulo, collocavit, et satis amanter cooperuit, et osculato tuo capite quam invita discederet vultu prodidit, denique saepe retrorsa respiciens substitit. Quod bonum felix et faustum itaque, licet salutare non erit, Fotis illa temptetur.