Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Immitto me turbae socium et pone ipsum lectulum editiorem quendam lapidem insistens cuncta curiosis oculis arbitrabar: iam tumore pectus extolli, iam salubris vena pulsari, iam spiritu corpus impleri; et assurgit cadaver et profatur adolescens: Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus
Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et mente sacrilega coarguenti marito resistens altercat Populus aestuat diversa tendentes: hi pessimam feminam viventem statim cum corpore mariti sepeliendam, alii mendacio cadaveris fidem non habendam.
Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens Dabo, inquit Dabo vobis intemeratae veritatis documenta; perlucide quod prorsus alius nemo cognoverit indicabo. Tunc, digito me demonstrans: Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviisl meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere noni prius desierunt, quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur