Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Contra ego Et quae, tu inquam Dic sodes, custodela illa feralis? Iam primum respondit ille Perpetem noctem eximie vigilandum est exertis et inconnivis oculis semper in cadaver intentis, nec acies usquam devertenda, immo ne obliquanda quidem, quippe cum deterrimae versipelles in quodvis animal ore converso latenter arrepant, ut ipsos etiam oculos solis et Iustitiae facile frustrentur; nam et aves et rursum canes et mures, immo vero etiam muscas induunt. Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt: nec satis quisquam definire poterit quantas latebras nequissimae mulieres pro libidine sua comminiscuntur. Nee tamen huius tam exitiabilis operae merces amplior quam quaterni vel seni ferme offeruntur aurei. Ehem, et quod paene praeterieram, si qui non integrum corpus mane restituerit, quicquid inde decerptum deminutumque fuerit, id omne de facie sua desecto sarcire compellitur.
His cognitis animum meum commasculo, et illico accedens praeconem Clamare inquam Iam desine: adest custos paratus, cedo praemium. Mille inquit Nummum deponentur tibi. Sed heus iuvenis, cave diligenter principum civitatis filii cadaver a malis Harpyiis probe custodias. Ineptias inquam Mihi
Vix finieram, et illico me perducit ad domum quampiam, cuius ipsis foribus obsaeptis per quandam brevem posticulam intro vocat me et conclave quoddam obseratis luminibus umbrosum demonstrat matronamque flebilem fusca veste contectam, quam propter assistens Hic inquit Auctoratus ad custodiam mariti tui fideliter accessit. At illa crinibus antependulis hinc inde demotis etiam in maerore luculentam proferens faciem,meque respiciens Vide oro inquit Quam expergite munus obeas. Sine cura sis ; inquam Modo corollarium idoneum compara.
Sic placito ocius surrexit et ad aliud me cubiculum inducit: ibi corpus splendentibus linteis coopertum introductis quibusdam septem testibus manu revelat et diutine insuper fleto[*]()obtestata fidem praesentium singula demonstrat anxie, verba concepta de industria quodam tabulis praenotante. Ecce inquit Nasus integer, incolumes oculi, salvae aures, illibatae labiae, mentum solidum. Vos in hanc rem, boni Quirites, testimonium perhibetote ; et cum dicto consignatis illis tabulis facessit.
At ego, Iube inquam Domina, cuncta quae [*](This is the ingenious suggestion of Nic. Heinsius for the MSS' usu perfleto. )
Sic desolatus ad cadaveris solacium perfrictis oculis et obarmatis ad vigilias animum meum permulcebam cantationibus, cum ecce crepusculum et nox provecta et nox altior et dein concubia altiora et iam nox intempesta, mihique oppido formido cumulatior quidem, cum repente introrepens mustela contra me constitit obtutumque acerrimum in me destituit, ut tantillula animalis prae nimia sui fiducia mihi turbarit animum: denique sic ad illam Quin abis inquam Impurata bestia, teque ad tui similes musculos recondis, antequam nostri vim praesentariam experiaris? Quin abis? Terga vortit et cubiculo protinus exterminatur: nec mora, cum me somnus profundus in imum barathrum repente demergit, ut ne deus quidem Delphicus ipse facile discerneret, duobus nobis iacentibus, quis esset magis mortuus: sic inanimis et indigens alio custode paene ibi non eram.
Commodum noctis inducias cantus perstrepebat
Ac dum in proxima platea refovens animum infausti atque improvidi sermonis mei sero reminiscor, [*](The MSS found great difficulties in these proper names, and had produced a corruption something like Adoni vel mustei vatis Pipietis. Pimpleidos is Beroaldus' suggestion. )
Ergo igitur senex ille: Veritatis arbitrium in divinam providentiam reponamus. Zatchlas adest Aegyptius, propheta primarius, qui mecum iamdudum grandi praemio pepigit reducere paulisper ab inferis spiritum corpusque istud postliminio mortis animare; et cum dicto iuvenem quempiam linteis
Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectori eius imponit. Tunc orientem obversus incrementa solis augusti tacitus imprecatus venerabilis scaenae facie studia praesentium ad miraculum tantum certatim arrexit.
Immitto me turbae socium et pone ipsum lectulum editiorem quendam lapidem insistens cuncta curiosis oculis arbitrabar: iam tumore pectus extolli, iam salubris vena pulsari, iam spiritu corpus impleri; et assurgit cadaver et profatur adolescens: Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus
Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et mente sacrilega coarguenti marito resistens altercat Populus aestuat diversa tendentes: hi pessimam feminam viventem statim cum corpore mariti sepeliendam, alii mendacio cadaveris fidem non habendam.
Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens Dabo, inquit Dabo vobis intemeratae veritatis documenta; perlucide quod prorsus alius nemo cognoverit indicabo. Tunc, digito me demonstrans: Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviisl meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere noni prius desierunt, quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur
Cum primum Thelyphron hanc fabulam posuit compotores vino madidi rursum cachinnum integrant. Dumque bibere solita Risui postulant, sic ad me Byrrhaena: Solemnis inquit Dies a primis cunabulis huius urbis conditus crastinus advenit, quo die sol mortalium sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus. Hunc tua praesentia nobis
Sed cum primam plateam invadimus, vento repentino lumen, quo nitebantur, exinguitur, ut vix improvidae noctis caligine liberati, digitis pedum detunsis ob lapides, hospitium defessi rediremus, dumque iam iunctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus fores nostras ex summis viribus irruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti, sed magis cum aemulatione virium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito latrones esse, et quidem saevissimi, viderentur. Statim denique gladium, quem veste mea contectum ad hos usus extuleram, sinu liberatum arripio, nee cunctatus medios latrones involo ac singulis, ut quemque colluctantenr[*]()offenderam, altissime demergo, quoad tandem ante, ipsa vestigia mea vastis et crebris perforati vulneribus spiritus efflaverint. Sic proeliatus, iam tumultu eo Fotide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus irrepo, meque statim utpote pugna trium[*]()latronum in vicem Geryoneae caedis fatigatum, lecto simul et somno tradidi. [*](The certain emendation, independently made by Salmasius and Rohde, of the MSS' pugnarium. )
COMMODUM punieantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum caelum inequitabat et me securae quieti revulsum nox diei reddidit. Aestus invadit animum vesperni recordatione facinoris; complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua connexis sic grabatum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus. An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui me trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit? Hanc illam mihi gloriosam peregrinationem fore Chaldaeus Diophanes obstinate praedicabat.
Haec identidem mecum replicans fortunas meas eiulabam: quati fores interdum et frequenti clamore ianuae nostrae perstrepi; nec mora, eum magna inruptione patefactis aedibus magistratibus eorumque ministris et turbae miscellaneae cuneta completa statimque lictores duo de iussu magistratuum immissa manu trahere me sane non renitentem occipiunt. Ac dum primum angiportum
Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, [*](MSS populum. This is Gruter's emendation. )
Sic profatus accusator acerrimus immanem vocem repressit, ac me statim praeco, si quid ad ea responderi vellem, iubebat incipere. At ego nihil tunc tempori amplius quam flere poteram, non. tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam; sed tamen oborta divinitus audacia sic ad illa: Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere. Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere.