Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Contra ego Et quae, tu inquam Dic sodes, custodela illa feralis? Iam primum respondit ille Perpetem noctem eximie vigilandum est exertis et inconnivis oculis semper in cadaver intentis, nec acies usquam devertenda, immo ne obliquanda quidem, quippe cum deterrimae versipelles in quodvis animal ore converso latenter arrepant, ut ipsos etiam oculos solis et Iustitiae facile frustrentur; nam et aves et rursum canes et mures, immo vero etiam muscas induunt. Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt: nec satis quisquam definire poterit quantas latebras nequissimae mulieres pro libidine sua comminiscuntur. Nee tamen huius tam exitiabilis operae merces amplior quam quaterni vel seni ferme offeruntur aurei. Ehem, et quod paene praeterieram, si qui non integrum corpus mane restituerit, quicquid inde decerptum deminutumque fuerit, id omne de facie sua desecto sarcire compellitur.