Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Forte quadam die de me magno opere Byrrhaena contendit apud eam cenulae ut interessem, et cum [*](So Bursian for the MSS' vigor attetendit. )

p.76
impendio excusarem, negavit veniam. Ergo igitur Fotis erat adeunda deque nutu eius consilium velut auspicium petendum: quae quanquam invita quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriae militiae brevem commeatum indulsit. Sed heus tu inquit Cave regrediare cena maturius: nam vesana factio nobilissimorum iuvenum pacem publicam infestat: passim trucidatos per medias plateas videbis iacere, nec praesidis auxilia longinqua levare civitatem tanta clade possunt. Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit afferre. Fac sine cura inquam Sis, Fotis mea: nam praeter quod epulis alienis voluptates meas anteferrem, metum etiam istum tibi demam maturata regressione. Nec tamen incomitatus ibo: nam gladiolo solito cinctus altrinsecus ipse salutis meae praesidia gestabo. Sic paratus cenae me committo. Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam flos ipse civitatis.