Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam, mihique non mediocriter suscensebam
p.72
quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum amitterem; et tandem denique devorato pudore ad Milonem aio Ferat suam Diophanes ille fortunam et spolia populorum rursum conferat mari pariter ac terrae, mihi vero fatigationis hesternae etiamnunc saucio da veniam maturius concedam cubitum, et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas. Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabatulum meum astitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans, et calices boni, iam infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes, et lagoena iuxta orificio caesim dehiscente patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.
Commodum cubueram, et ecce Fotis mea, iam domina cubitum reddita, laeta proximat rosa serta et rosa soluta in sinu tuberante: ac me pressim deosculato et corollis revincto ac flore persperso arripit poculum ac desuper aqua calida iniecta porrigit bibam, idque modico prius quam totum exsorberem clementer invadit ac relictum pullulatim labellis minuens meque respiciens sorbillat dulciter. Sequens et tertium inter nos vicissim et frequens alternat poculum, cum ego iam vino madens nec animo
p.74
tantum verum etiam corpore ipso ad libidinem inquies, alioquin et petulans et iam saucius paulisper inguinum fine lacinia remota impatientiam Veneris I Fotidi meae monstrans, Miserere, inquam Et subveni maturius: nam, ut vides, proelio, quod nobis sine fetiali officio indixeras, iam proximante vehementer intentus, ubi primam sagittam saevi Cupidinis in ima praecordia mea delapsam excepi, arcum meum et ipse vigorate tetendi
[*]()et oppido formido ne nervus I rigoris nimietate rumpatur. Sed ut mihi morem I plenius gesseris, in effusum laxa crinem et capillo fluente undanter ede complexus amabiles.
Neci mora, cum omnibus illis cibariis vasculis raptim remotis, laciniis cunctis suis renudata, crinibus quam dissolutis ad hilarem lasciviam in speciem Veneris quae marinos fluctus subit pulchre reformata, paulisper etiam glabellum femina rosea palmula potius obumbrans de industria quam tegens verecundia, Proeliare, inquit Et fortiter proeliare, nec enim tibi cedam nec terga vortam. Comminus in aspectum, si vires, derige et grassare naviter et occide moriturus. Hodierna pugna non habet missionem. Haec simul dicens, inscenso grabatulo super me sessim residens ac crebra subsiliens, lubricisque gestibus mobilem spinam quatiens, pendulae Veneris fructu me satiavit, usque dum lassis animis et marcidis artubus defatigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes. His et huiusmodi colluctationibus ad confinia lucis usque pervigiles egimus, poculis interdum lassitudinem refoventes et libidinem incitantes et voluptatem integrantes: ad cuius noctis exemplar similes astruximus alias plusculas.
Forte quadam die de me magno opere Byrrhaena contendit apud eam cenulae ut interessem, et cum [*](So Bursian for the MSS' vigor attetendit. )
p.76
impendio excusarem, negavit veniam. Ergo igitur Fotis erat adeunda deque nutu eius consilium velut auspicium petendum: quae quanquam invita quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriae militiae brevem commeatum indulsit. Sed heus tu inquit Cave regrediare cena maturius: nam vesana factio nobilissimorum iuvenum pacem publicam infestat: passim trucidatos per medias plateas videbis iacere, nec praesidis auxilia longinqua levare civitatem tanta clade possunt. Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit afferre. Fac sine cura inquam Sis, Fotis mea: nam praeter quod epulis alienis voluptates meas anteferrem, metum etiam istum tibi demam maturata regressione. Nec tamen incomitatus ibo: nam gladiolo solito cinctus altrinsecus ipse salutis meae praesidia gestabo. Sic paratus cenae me committo. Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam flos ipse civitatis.
Mensae opipare citro et ebore nitentes, lecti aureis vestibus intecti, ampli calices variae quidem gratiae sed pretiositatis unius. Hic vitrum fabre sigillatum, ibi crystallum impunctum, argentum alibi clarum et aurum fulgurans et succinum mire cavatum et lapides ut bibas, et quicquid fieri non potest, ibi est. Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa
p.78
scitule subministrare, pueri calami strati pulchre indusiati gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre. Iam illatis luminibus epularis sermo percrebruit, iam risus affluens et ioci liberales et cavillus hinc inde; tum infit ad me Byrrhaena: Quam commode versaris in nostra patria? Quod sciam, templis et lavacris et ceteris operibus longe cunctas civitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus affatim, Certe libertas otioso, et negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti quies villatica; omni denique provinciae voluptarii secessus sumus.