Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam, mihique non mediocriter suscensebam

p.72
quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum amitterem; et tandem denique devorato pudore ad Milonem aio Ferat suam Diophanes ille fortunam et spolia populorum rursum conferat mari pariter ac terrae, mihi vero fatigationis hesternae etiamnunc saucio da veniam maturius concedam cubitum, et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas. Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabatulum meum astitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans, et calices boni, iam infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes, et lagoena iuxta orificio caesim dehiscente patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.