Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Ad haec renidens Milo Qua inquit Corporis habitudine praeditus quove nomine nuncupatus hic iste Chaldaeus est? Procerus inquam Et suffusculus, Diophanes nomine. Ipse est, ait Nec ullus alius: nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit. Nam die quadam cum frequentis populi circulo consaeptus coronae circumstantium fata donaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum diem commodum peregrinationi cupiens: quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumena, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium, quos) mercedem divinationis auferret, ecce quidam dei nobilibus adulescentulus a tergo arrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime. At ille ubi primum consaviatus eum iuxtim se ut assidat effecit, et attonitus repentinae visionis stupore et praesentis negotii quod gerebat oblitus,