Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant, earumque media semenstris luna flammeos spirabat ignes: quaqua tamen insignis illius pallae perfluebat ambitus, individuo nexu corona totis floribus totisque constructa pomis adhaerebat. Iam gestamina longe diversa: nam dextra quidem ferebat aereum crepitaculum, cuius per angustam laminam in modum baltei recurvatam traiectae mediae paucae virgulae, crispante brachio trigeminos iactus, reddebant argutum sonorem; laevae vero cymbium dependebat aureum, cuius ansulae, qua parte conspicua est, insurgebat aspis caput extollens arduum, cervicibus late tumescentibus. Pedes ambroseos tegebant soleae palmae victricis foliis intextae. Talis ac tanta, spirans Arabiae felicia germina, divina me voce dignata est:
En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria [*](A description of the sistrum. Its exact form may be seen represented on the Egyptian monuments, and Plutarch gives )
mente debebis opperiri. Nam meo monitu sacerdos in ipso procinctu pompae roseam manu dextera sistro cohaerentem gestabit coronam. Incunctanter ergo dimotis turbulis alacer continuare pompam, mea volentia fretus, et de proxumo clementer velut manum sacerdotis osculabundus rosis decerptis pessimae mihique destabilis iamdudum beluae istius corio te protinus exue. Nec quicquam rerum mearum reformides ut arduum: nam hoc eodem momento quo tibi venio, simul et ibi praesens quae sunt sequentia sacerdoti meo per quietem facienda praecipio. Meo iussu tibi constricti comitatus decedent populi; nec inter hilares caerimonias et festiva spectacula quisquam deformem istam quam geris faciem perhorrescet, vel figuram tuam repente mutatam sequius interpretatus aliquis maligne criminabitur. Plane memineris et penita mente conditum semper tenebis mihi reliqua vitae tuae curricula ad usque terminos ultimi spiritus vadata: nec iniurium, cuius beneficio rediens ad homines, ei totum debere quod vives. Vives autem beatus, vives in mea tutela gloriosus; et cum spatium saeculi tui permensus ad inferos demearis, ibi quoque in ipso subterraneo semirotundo me, quam vides