Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Hactenus divini somnii suada maiestas, quod usus foret, pronuntiavit. Nec deinceps postposito vel in supinam procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis quae videram, inanimae [*](The words nimirum uterque are Lucius' actual thoughts, and therefore in Oratio Recta. )
p.594
protinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua praescripta illis decem diebus spontali sobrietate multiplicatis, instructum teletae comparo largitus, ex studio pietatis magis quam mensura rerum collatis. Nec Hercule laborum me sumptuumque quicquam tamen paenituit; quidni? Liberali deum providentia iam stipendiis forensibus bellule fotum. Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior, et maiorum summus, et summorum maximus, et maximorum regnator Osiris, non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo venerando me dignatus affamine per quietem praecipere visus est, quam nunc incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibi differebat. Ac ne sacris suis gregi cetero permixtus deservirem, in collegium me pastophorum suorum, immo inter ipsos decurionum quinquennalem allegit: rursus denique quam raso [*]()capillo collegii vetustissimi et sub illis Syllae temporibus conditi munia, non obumbrato vel obtecto calvitio sed quoquoversus obvio, gaudens obibam. [*](Raro in the MSS. Oudendorp supplied the necessary emendation, raso.)