Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Et ecce post pauculum tempus inopinatis et usquequaque mirificis imperiis deum rursus interpellor, et cogor tertiam quoque teletam susceptare. Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum
p.592
ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset: nimirum perperam vel minus plene consuluerunt in me sacerdos uterque 1: et Hercule iam de fide quoque eorum opinari coeptabam sequius. Quo me cogitationis aestu fluctuantem ad instar insaniae percitum sic instruxit nocturna divinatione demens imago: Nihil est inquit Quod numerosa serie religionis, quasi quicquam sit prius omissum, terreare. Quin assidua ista numinum dignatione laetum capesse gaudium, et potius exulta ter futurus quod alii vel semel vix conceditur, teque de isto numero merito praesume semper beatum. Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat, nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse. Quod felix itaque ac faustum salutareque tibi sit, animo gaudiali rursum sacris initiare diis magnis auctoribus. Hactenus divini somnii suada maiestas, quod usus foret, pronuntiavit. Nec deinceps postposito vel in supinam procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis quae videram, inanimae [*](The words nimirum uterque are Lucius' actual thoughts, and therefore in Oratio Recta. )
p.594
protinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua praescripta illis decem diebus spontali sobrietate multiplicatis, instructum teletae comparo largitus, ex studio pietatis magis quam mensura rerum collatis. Nec Hercule laborum me sumptuumque quicquam tamen paenituit; quidni? Liberali deum providentia iam stipendiis forensibus bellule fotum. Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior, et maiorum summus, et summorum maximus, et maximorum regnator Osiris, non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo venerando me dignatus affamine per quietem praecipere visus est, quam nunc incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibi differebat. Ac ne sacris suis gregi cetero permixtus deservirem, in collegium me pastophorum suorum, immo inter ipsos decurionum quinquennalem allegit: rursus denique quam raso [*]()capillo collegii vetustissimi et sub illis Syllae temporibus conditi munia, non obumbrato vel obtecto calvitio sed quoquoversus obvio, gaudens obibam. [*](Raro in the MSS. Oudendorp supplied the necessary emendation, raso.)