Tu quidem saneta et humani generis sospitatrix perpetua, semper fovendis mortalibus munifica, dulcem matris affectionem miserorum casibus tribuis. Nec dies nec quies ulla ac ne momentum quidem tenue tuis transcurrit beneficiis otiosum, quin mari terraque protegas homines et depulsis vitae procellis salutarem porrigas dexteram, qua fatorum etiam
p.584
inextricabiliter contorta retractas licia, et Fortunae tempestates mitigas, et stellarum noxios meatus cohibes. Te superi colunt, observant inferi, tu rotas orbem, luminas solem, regis mundum, calcas Tartarum. Tibi respondent sidera, redeunt tempora, gaudent numina, serviunt elementa: tuo nutu spirant flamina, nutriunt nubila, germinant semina, crescunt germina. Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes. At ego referendis laudibus tuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis tenuis patrimonio: nec mihi vocis ubertas ad dicenda quae de tua maiestate sentio sufficit, nec ora mille linguaeque totidem vel indefessi sermonis aeterna series. Ergo quod solum potest, religiosus quidem sed pauper alioquin, efficere curabo: divinos tuos vultus numenque sanctissimum intra pectoris mei secreta conditum perpetuo custodiens imaginabor. Ad istum modum deprecato summo numine, complexus Mithram sacerdotem et meum iam parentem, colloque eius multis osculis inhaerens veniam postulabam, quod eum condigne tantis beneficiis munerari nequirent.
Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo; paucisque post diebus, deae potentis instinctu, raptim constrictis sarcinulis, nave conscensa Romam versus profectionem dirigo; tutusque prosperitate ventorum ferentium Augusti portum
p.586
celerrime ac dehinc carpento pervolavi, vesperanus quam dies insequebatur Iduum Decemblium sacrosanctam istam civitatem accedo. Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit, quarti cotidie supplicare summo nummi reginae Isidis, quae, de templi situ sumpto nomine, Campensis summa cum veneratione propitiatur. Eram cultor denique assiduus, fani quidem advena, religionis autem indigena. Ecce transcurso signifero circulo sol magnus annum compleverat, et quietem meam rursus interpellat numinis benefici cura pervigilis et rursus teletae, I rursus sacrorum commonet. Mirabar quid rei temptaret, quid pronuntiaret futurum; quidni? Plenissime iamdudum videbar initiatus.