Nocte quadam plenum gremium suum visus est mihi summus sacerdos offerre, ac requirenti, quid utique istud, respondisse partes illas de Thessalia mihi missas, servum etiam meum indidem supervenisse nomine Candidum. Hanc experrectus imaginem diu diuque apud cogitationes meas revolvebam quid rei portenderet, praesertim cum nullum unquam habuisse me servum isto nomine nuncupatum certus essem; utut tamen sese praesagium somni
p.572
porrigeret, lucrum certum modis omnibus significari partium oblatione credebam. Sic anxius et in proventum prosperiorem attonitus templi matutinas apertiones opperiebar: ac dum, velis candentibus reductis in diversum, deae venerabilem conspectum apprecamur, et per dispositas aras circumiens sacerdos, rem divinam procurans supplicamentis sollemnibus, de penetrali fontem petitum spondeo libat, rebus iam rite consummatis inchoatae lucis salutationibus religiosi primam nuntiantes horam perstrepunt. Et ecce superveniunt Hypata
[*]()quos ibi reliquerant famulos, cum me Fotis malis incapistrasset erroribus, cognitis scilicet fabulis meis, necnon et equum quoque illum meum reducentes, quem diverse distractum notae dorsualis agnitione recuperaverant. Quare sollertiam somni tum mirabar vel maxime, quod praeter congruentiam lucrosae pollicitationis argumento servi Candidi equum mihi reddidisset colore candidum.
Quo facto idem sollicitus sedulum colendi frequentabam ministerium spe futura beneficiis praesentibus pignerata; nec minus in dies mihi magis magisque accipiendorum sacrorum cupido gliscebat, summisque precibus primarium sacerdotem saepissime conveneram, petens ut me noctis sacratae tandem arcanis initiaret. At ille, vir alioquin gravis et sobriae [*](The MSS have de patria, which, according to Bursian, would be a gloss that shouldered the true reading Hypata out of the text. )
p.574
religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum. Nam et diem quo quisque possit initiari deae nutu demonstrari, et sacerdotem qui sacra debeat ministrare eiusdem providentia deligi, sumptus etiam caerimoniis necessarios simili praecepto destinari: quae cuncta nos quoque observabili patientia sustinere censebat, quippe cum aviditati contumaciaeque summe cavere, et utramque culpam vitare, ac neque vocatus morari nec non iussus festinare deberem. Nec tamen esse quemquam de suo numero tam perditae mentis vel immo destinatae mortis, qui non sibi quoque seorsum iubente domina, temerarium atque sacrilegum audeat ministerium subire noxamque letalem contrahere. Nam et inferum claustra et salutis tutelam in deae manu posita, ipsamque traditionem ad instar voluntariae mortis et precariae salutis celebrari, quippe cum transactis vitae temporibus iam in ipso finitae lucis limine constitutos, quis tamen tuto possint magna religionis committi silentia, numen deae soleat elicere et sua providentia quodam modo renatos ad novae reponere rursus salutis curricula Ergo igitur me quoque oportere caeleste sustinere praeceptum, quamquam praecipua evidentique magni numinis dignatione iamdudum felici ministerio nuncupatum destinatumque, nec secus quam cultores ceteri cibis profanis ac nefariis
p.576
iam nunc temperare, quo rectius ad arcana purissimae religionis secreta pervaderem.