Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Affatis itaque ex officio singulis, narratisque meis probe et pristinis aerumnis et praesentibus gaudiis, me rursum ad deae gratissimum mihi refero conspectum, aedibusque conductis intra consaeptum templi Larem temporarium mihi constituo, deae ministeriis adhuc privatis appositus contuberniisque sacerdotum individuus et numinis magni cultor inseparabilis. Nec fuit nox una vel quies aliqua visu deae monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis me iamdudum destinatum nunc saltem censebat initiari. At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam. Haec identidem mecum reputans nescioquo modo, quamquam festinans, differebam.
Nocte quadam plenum gremium suum visus est mihi summus sacerdos offerre, ac requirenti, quid utique istud, respondisse partes illas de Thessalia mihi missas, servum etiam meum indidem supervenisse nomine Candidum. Hanc experrectus imaginem diu diuque apud cogitationes meas revolvebam quid rei portenderet, praesertim cum nullum unquam habuisse me servum isto nomine nuncupatum certus essem; utut tamen sese praesagium somni