Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Affatis itaque ex officio singulis, narratisque meis probe et pristinis aerumnis et praesentibus gaudiis, me rursum ad deae gratissimum mihi refero conspectum, aedibusque conductis intra consaeptum templi Larem temporarium mihi constituo, deae ministeriis adhuc privatis appositus contuberniisque sacerdotum individuus et numinis magni cultor inseparabilis. Nec fuit nox una vel quies aliqua visu deae monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis me iamdudum destinatum nunc saltem censebat initiari. At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam. Haec identidem mecum reputans nescioquo modo, quamquam festinans, differebam.