Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis,
p.556
immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes. Sed antistites sacrorum proceres illi, qui candido linteamine cinctum pectoralem adusque vestigia strictim iniecti potentissimorum deum proferebant insignes exuvias: quorum primus lucernam claro praemicantem porrigebat lumine, non adeo nostris illis consimilem quae vespertinas illuminant epulas, sed aureum cymbium medio sui patore flammulam suscitans largiorem: secundus vestitu quidem similis, sed manibus ambabus gerebat auxillas,
[*]()quibus nomen dedit proprium deae summatis auxiliaris providentia: ibat tertius attollens palmam auro subtiliter foliatam necnon Mercuriale etiam caduceum: quartus aequitatis ostendebat indicium, deformatam manum sinistram porrecta palmula, quae genuina pigritia, nulla calliditate, nulla sollertia praedita, videbatur aequitati magis aptior quam dextera; idem gerebat et aureum vasculum in modum papillae rotundatum de quo lacte libabat: quintus auream vannum aureis congestam ramulis, et alius ferebat amphoram.
Nec mora, cum dei dignati pedibus humanis incedere prodeunt: hic horrendus ille superum commeator et inferum, nunc atra nunc aurea facie sublimis, attollens canis cervices arduas Anubis, laeva caduceum gerens, dextera palmam virentem quatiens; huius vestigium continuum sequebatur bos in erectum levata statum, bos, omniparentis deae [*](The MSS have altaria, id est auxilia. I accept Kaibel's suggestion of auxillas, " sacrificial pots " (a word found in the grammarian Festus and in the glossaries). The MS reading arose from the incorporation of an explanatory gloss. )
p.558
fecundum simulacrum, quod residens numeris suis proferebat unus e ministerio beato gressu gestuosus. Ferebatur ab alio cista secretorum capax penitus celans operta magnificae religionis. Gerebat alius felici suo gremio summi numinis venerandam effigiem, non pecoris, non avis, non ferae, ac ne hominis quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam ipsa novitate reverendam altioris utcumque et magno silentio tegendae religionis argumentum ineffabile, sed ad istum plane modum fulgente auro figuratam: urnula faberrime cavata, fundo quam rotundo, miris extrinsecus simulacris Aegyptiorum effigiata; eius orificium non altiuscule levatum in canalem porrectum longo rivulo prominebat; ex alia vero parte multum recedens spatiosa dilatione adhaerebat ansa, quam contorto nodulo supersedebat aspis squameae cervicis striato tumore sublimis.