Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuveni, quin eum evidenter noxae compertum insui culleo pronuntiaret. Cum iam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo in urnam aeream deberent conici, quo semel conditis calculis, iam cum rei fortuna transacto, nihil postea [*](Bluemner's emendation for the MSS' eximia enim, which gives no sense. )

p.488
commutavi licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum carnificis, unus e curia senior, prae ceteris compertae fidei atque auctoritatis praecipuae medicus, orificium urnae manu contegens ne quis mitteret calculum temere, haec ad ordinem pertulit: Quod aetatis sum, vobis approbatum me vixisse gaudeo, nec patiar falsis criminibus petito reo manifestum homicidium perpetrari, nec vos, qui iureiurando astricti iudicatis, inductos servuli mendacio peierare. Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare: ergo ut res est, de me cognoscite.

Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret. At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem, certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi; sed futurae quaestioni praecavens non statim pretium quod offerebatur accepi, sed Ne forte aliquis inquam Istorum quos offers aureorum nequam vel adulter repperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos annulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente

p.490
comprobentur. Sic inductus signavit pecuniam, quam exinde ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam afferre, et en ecce perlatam coram exhibeo. Videat et suum sigillum recognoscat: nam quemadmodum eius veneni frater insimulari potest quod iste comparaverit?