Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Placuit salubre consilium et illico iussus praeco pronuntiat patres in curiam convenirent. Quibus protenus dignitatis iure consueta loca residentibus rursum praeconis vocatu primus accusator incedit. Tunc demum clamatus inducitur etiam reus et exemplo legis Atticae Martiique iudicii causae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem commovere. Haec ad istum modum gesta compluribus mutuo sermocinantibus cognovi: quibus autem verbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus, ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad vos quae ignoravi possum enuntiare, sed quae plane comperi ad istas litteras proferam. Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque probationibus certis instrui nec suspicionibus tantam coniecturam permitti placuit, atque

p.486
illum potissimum servum, qui solus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere. Nec tantillum cruciarius ille vel fortuna tam magni iudicii vel confertae conspectu curiae vel certe noxia conscientia sua deterritus, quae ipse finxerat quasi vera asseverare atque asserere incipit: quod se vocasset indignatus fastidio novercae iuvenis, quod ulciscens iniuriam filii eius mandaverit necem, quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod venenum sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, quod ad criminis probationem reservatum poculum neglexisse suspicatus sua postremum manu porrexerit puero. Haec eximie mentita [*]()ad veritatis imaginem verberone illo simulata cum trepidatione perferente finitum est iudicium.