Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Ergo igitur non de pudore iam sed de salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulo probe coaptando districtus inseruit et tota familia partim ministerio venationis occupata, partim voluptario spectaculo attonita meis cogitationibus liberum tribuebatur; arbitrium, nec magnopere quisquam custodiendum tam mansuetum putabat asinum, paulatim furtivum pedem proferens portam, quae proxuma est, potitus, iam cursu me celerrimo proripio, sexque totis passuum milibus perniciter confectis Cenchreas pervado, quod oppidum audit quidem nobilissimae coloniae Corinthiensium, alluitur autem Aegaeo et Saronico mari: inibi portus etiam tutissimum navium receptaculum magno frequentatur populo. Vitatis ergo turbulis et electo secreto litore prope ipsas fluctuum aspergines in quodam mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus refoveo: nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat, et vespernae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.

p.538