Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Habebat filiam parvulam de marito quem nuper necaverat: huic infantulae quod leges necessariam patris
p.522
successionem deferrent, sustinebat aegerrime, inhiansque toto filiae patrimonio imminebat et capiti. Ergo certa defunctorum liberorum matres sceleratas hereditates excipere, talem parentem praebuit qualem exhibuerat uxorem, prandioque commento pro tempore et uxorem medici simul et suam filiam veneno eodem percutit. Sed parvulae quidem tenuem spiritum et delicata ac tenera praecordia conficit protinus virus infestum; at uxor medici, dum noxiis ambagibus pulmones eius pererrat tempestas detestabilis potionis, primum suspicata quod res erat, mox urgente spiritu iam certo certior contendit ad ipsam praesidis domum, magnoque fidem eius protestata clamore et populi concitato tumultu, utpote tam immania detectura flagitia, efficit statim sibi simul et domus et aures praesidis patefierent. Iamque ab ipso exordio crudelissimae mulieris cunctis atrocitatibus diligenter expositis, repente mentis nubilo turbine correpta semihiantes adhuc compressit labias, et attritu dentium longo stridore reddito, ante ipsos praesidis pedes exanimis corruit. Nec ille, vir alioquin exercitus, tam multiforme facinus excetrae venenatae dilatione languida passus marcescere, confestim cubiculariis mulieris attractis vi tormentorum p.524
veritatem eruit, atque illam, minus quidem quam merebatur, sed quod dignus cruciatus alius excogitari non poterat, certe bestiis obiciendam pronuntiavit.