Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis parce surripienti de tam multis pauciora, nec illis fraudes, ullas in asino suspicantibus. At ubi fiducia latendi pleniore capta partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, suspicio noni exilis fratrum pupugit animos et quamquam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem et acriorem custodelam et dinumerationem adhibebant partium. Tandem denique rupta verecundia sic alter alterum compellat: At istud iam neque aequum ac ne humanum

p.498
quidem, cotidie ac partes electiores surripere atque iis divenditis peculium latenter augere, de reliquis aequam vindicare divisionem. Si tibi denique societas ista displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexu communionis discedere: nam video in immensum damni procedentem querelam nutrire nobis immanem discordiam. Subicit alius: Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo partibus praevenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne viderer rapinae sordidae meum fratrem arguere. Sed bene, quod utrimquesecus sermone prolato iacturae remedium quaeritur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis contentiones pariat.

His et similibus altercati conviciis deierantur utrique nullam se prorsus fraudem, nullam denique surreptionem factitasse, sed plane debere cunctis artibus communis dispendii latronem inquiri: nam neque asinum, qui solus interesset, talibus cibis affici posse, et tamen cotidie partes electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare muscas ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes. Interea liberalibus cenis inescatus et humanis affatim cibis saginatus, corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina succulenta molliveram, pilum

p.500
liberali nitore nutriveram. Sed iste corporis mei decor pudori peperit grande dedecus: insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos; et hora consueta velut balneas petituri, clausis ex more foribus, per quandam modicam cavernam rimantur me passim expositis epulis inhaerentem. Nec ulla cura iam damni sui habita, mirati monstruosas asini delicias risu maximo dirumpuntur, vocatoque uno et altero ac dein pluribus conservis, demonstrant infandam memoratu hebetis iumenti gulam. Tantus denique ac tam liberalis cachinnus cunctos invaserat, ut ad aures quoque praetereuntis perveniret domini:

sciscitatus denique, quid bonum rideret familia, cognito quod res erat, ipse quoque per idem prospiciens foramen delectatur eximie. Ac dehinc risu ipse quoque latissimo ad usque intestinorum dolorem redactus, iam patefacto cubiculo proxime consistens coram arbitratus Nam et ego tandem ex aliqua parte mollius mihi renidentis fortunae contemplatus faciem, gaudio praesentium fiduciam mihi subministrante, nec tantillum commotus, securus esitabam, quoad novitate spectaculi laetus dominus aedium duci me iussit, immo vero suis etiam ipse manibus ad triclinium perduxit mensaque. posita omne genus edulium solidorum et illibata fercula iussit apponi. At ego, quamquam iam bellule suffarcinatus, gratiosum commendatioremque me tamen ei facere cupiens esurienter exhibitas escas appetebam: nam et quid potissimum abhorreret

p.502
asino excogitantes scrupulose, ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos. Interim convivium summo risu personabat: quidam denique praesens scurrula Date inquit Sodali huic quippiam meri. Quod dictum dominus secutus "Non adeo" respondit Absurde locutus es, furcifer: valde enim fieri potest ut contubernalis noster poculum quoque mulsi libenter appetat. Et heus, ait Puer, lautum diligenter ecce illum aureum cantharum mulso contempera et offer parasito meo; simul quod ei praebiberim commoneto. Ingens exin oborta est epulonum expectatio: nec ulla tamen ego ratione conterritus otiose ac satis genialiter contorta in modum linguae postrema labia grandissimum illum calicem uno haustu perduxi: clamor exsurgit consona voce cunctorum salute me prosequentium.

Magno denique delibutus gaudio dominus vocatis servis suis, emptoribus meis, iubet quadruplum restitui pretium meque cuidam acceptissimo liberto suo et satis peculiato, magnam praefatus diligentiam, tradidit; qui me satis humane satisque comiter nutriebat et, quo se patrono commendatiorem faceret, studiosissime voluptates eius per meas argutias instruebat. Et primum me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein alluctari et etiam saltare sublatis primoribus pedibus perdocuit, quodque esset apprime

p.504
mirabile, verbis nutum commodare, ut quod nollem relato, quod vellem deiecto capite monstrarem, sitiensque pocillatore respecto, ciliis alterna connivens, bibere flagitarem Atque haec omnia perfacile oboediebam, quae nullo etiam monstrante scilicet facerem: sed verebar ne si forte sine magistro humano ritu ederem pleraque, rati scaevum praesagium portendere, velut monstrum ostentumque me obtruncatum vulturiis opimum pabulum redderent. Iamque rumor publice crebruerat, quo conspectum atque famigerabilem meis miris artibus effeceram dominum: hic est qui sodalem convivamque possidet asinum luctantem, asinum saltantem, asinum voces humanas intellegentem, sensum nutibus exprimentem.

Sed prius est ut vobis, quod initio facere debueram, vel nunc saltem referam, quis iste vel unde fuerit. Thiasus (hoc enim nomine meus nuncupabatur dominus) oriundus patria Corintho, quod caput est totius Achaiae provinciae, ut eius prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus quinquennali magistratu fuerat destinatus, et ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorium triduani spectaculi pollicitus latius munificentiam suam porrigebat. Denique gloriae publicae

p.506
studio tunc Thessaliam etiam accesserat, nobilissimas feras et famosos inde gladiatores comparaturus, iamque ex arbitrio dispositis coemptisque omnibus domuitionem parabat. Spretis luculentis illis suis vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim confecta, partim revelata, frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis quibus generosa suboles perhibet pretiosam dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnunquam comissimis affatur sermonibus, atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur quod haberet in mel simul et convivam et vectorem.

At ubi partim terrestri, partim maritimo itinere confecto Corinthum accessimus, magnae civium turbae confluebant, ut mihi videbatur, non tantum Thiasi dantes honori quam mei conspectus cupientes: nam tanta etiam ibidem de mel fama pervaserat, ut non mediocri quaestui praeposito illi meo fuerim. Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat. Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens, quae more ceterorum visum meum mercata ac dehinc multiformibus Iudiciis delectata per admirationem assiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit, nec ullam vesanae libidini medelam

p.508
capieris ad instar asinariae Pasiphaae complexus meos ardenter expectabat. Grandi denique praemio cum altore meo depecta est noctis unius concubitum: at ille nequam, qua posset de me suave provenire, lucro suo tantum contentus, annuit.

Iam denique cenati e triclinio domini decesseramus, et iamdudum praestolantem cubiculo meo matronam offendimus. Dii boni, qualis ille quamque praeclarus apparatus! Quattuor eunuchi confestim pulvillis compluribus ventose tumentibus pluma delicata terrestrem nobis cubitum praestruunt, sed et stragula veste auro ac murice Tyrio depicta probe consternunt, ac desuper brevibus admodum sed satis copiosis puluillis aliis nimis mollibus,[*]()quis maxillas et cervices delicatae mulieres suffulcire consuerunt, superstruunt. Nec dominae voluptates diutina sua praesentia morati clausis cubiculi foribus facessunt: at intus cerei praeclara micantes luce nocturnas nobis tenebras inalbabant.

Tunc ipsa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque qua decoras devinxerat papillas, lumen propter assistens de stagneo vasculo multo sese perungit oleo balsameo, meque indidem largissime perfricat, sed multo tanto impensius curans etiam nares perfundit meas.[*]()Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent basiola iactari vel meretricum poscinummia vel adventorum negantinummia, sedi pura atque sincera, instruit, et blandissimos affatus: Amo, et Cupio, et Te solum diligo, et Sine te iam vivere nequeo, et cetera quis mulieres et alios inducunt et suas testantur affectationes; capistroque me prehensum more quo didiceram reclinat facile, quippe cum nil novi nihilque difficile facturus mihi viderer, praesertim post tantum temporis tam formosae mulieris cupientis amplexus obiturus: nam [*](So Helm for the MSS' modicis.) [*](2 See Note, p. 596.)

p.510
et vino pulcherrimo atque copioso memet madefeceram et unguento fragrantissimo prolubium libidinis suscitaram.

Sed angebar plane non exili metui reputans quemadmodum tantis tamque magnis cruribus possem delicatam matronam inscendere, vel tam lucida tamque tenera et lacte ac melle confecta membra duris ungulis complecti, labiasque modicas ambrosio rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et saxeis dentibus deformi saviari, novissime quo pacto, quamquam ex unguiculis perpruriscens, mulier tam vastum genitale susciperet: heu me qui dirupta nobili femina bestiis obiectus munus instructurus sim mei domini! Molles interdum voculas et assidua savia et dulces gannitus commorsicantibus oculis iterabat illa, et in summa Teneo te, inquit Teneo meum palumbulum, meum passerem, et cum dicto vanas fuisse cogitationes meas ineptumque monstrat metum: artissime namque complexa totum me prorsus, sed totum recepit. Illa vero, quotiens ei parcens nates recellebam, accedens totiens nisu rabido et spinam prehendens meam appliciore nexu inhaerebat, ut Hercule etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente. Iamque operosa et pervigili nocte transacta, vitata lucis conscientia facessit mulier, condicto pari noctis futurae pretio.

Nec gravate magister meus voluptates ex eius arbitrio largiebatur, partim mercedes amplissimas acceptando, partim novum spectaculum domino praeparando: incunctanter ei denique libidinis nostrae totam detegit scaenam. At ille liberto magnifice munerato destinat me spectaculo publico: et quoniam neque egregia illa uxor mea propter dignitatem neque prorsus ulla alia

p.512
inveniri potuerat grandi praemio, vilis anquiritur aliqua sententia praesidis bestiis addicta, quae mecum incoram publicam populi caveam frequentaret. Eius poenae talem cognoveram fabulam: Maritum habuit, cuius pater peregre proficiscens mandavit uxori suae, matri eiusdem iuvenis (quod enim sarcina praegnationis oneratam eam relinquebat) ut si sexus sequioris edidisset fetum, protinus quod esset editum necaretur. At illa, per absentiam mariti nata puella, insita matribus pietate praeventa, descivit ab obsequio mariti, eamque prodidit vicinis alumnandam, regressoque iam marito natam necatamque nuntiavit. Sed ubi flos aetatis nuptialem virgini diem flagitabat, nec ignaro marito dotare filiam pro natalibus quibat, quod solum potuit, filio suo tacitum secretum aperuit: nam et oppido verebatur ne quo casu caloris iuvenalis impetu lapsus nescius nesciam sororem incurreret. Sed pietatis spectatae iuvenis et matris obsequium et sororis officium religiose dispensat et, arcanis domus venerabilis silentii custodiat [*](Adlington here inserts in his text an explanation which is not in the Latin, but is convenient for following the thread )
p.514
traditis, plebeiam facie tenus praetendens humanitatem, sic necessarium sanguinis sui munus aggreditur ut desolatam vicinam puellam parentumque praesidio viduatam domus suae tutela receptaret, ac mox artissimo multumque sibi dilecto contubernali, largitus de proprio dotem liberalissime traderet.

Sed haec bene atque optime plenaque cum sanctimonia disposita feralem Fortunae nutum latere non potuerunt, cuius instinctu domum iuvenis protinus se direxit saeva rivalitas, et illico haec eadem uxor eius, quae nunc bestiis propter haec ipsa fuerat addicta, coepit puellam velut aemulam tori succubamque primo suspicari, dehinc detestari, dehinc crudelissimis laqueis mortis insidiari: tale denique comminiscitur facinus. Annulo mariti surrepto rus profecta mittit quendam servulum, sibi quidem fidelem sed de ipsa fide pessime merentem, qui puellae nuntiaret quod eam iuvenis profectus ad villulam vocaret ad sese, addito ut sola et sine ullo comite quam maturissime perveniet: et ne qua forte nasceretur veniendi cunctatio, tradit annulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur. At illa mandatu fratris obsequens (hoc enim nomen sola sciebat) respecto etiam signo eius quod offerebatur, naviter, ut praeceptum fuerat, incomitata festinat. Sed ubi fraudis

p.516
extremae lapsa decipulo laqueos insidiarum accessit tunc illa uxor egregia sororem mariti libidinosae furiae stimulis efferata primum quidem nudam flagris ultimo verberat, dehinc, quod res erat, clamantem, quodque frustra paelicatus indignatione bulliret, fratrisque nomen saepius iterantem, velut mentitam atque cuncta fingentem titione candenti inter media femina detruso crudelissime necavit.

Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt, variisque lamentationibus defletam puellam tradunt sepulturae. Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua [*]()minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria. Sed uxor, quae iampridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum convenit quendam notae perfidiae, qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat, eique protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium venenum venderet, ipsa autem emeret mortem mariti sui. Quo confecto simulatur necessaria praecordiis leniendis bilique subtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores. nominant, sed in eius vice [*](MSS quae: a qua is the suggestion of Scioppius. )

p.518
subditur alia Proserpinae sacra Saluti. Iamque praesente familia et nonnullis amicis et amnibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu sua porrigebat.

Sed audax illa mulier, ut simul ei conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice, Non prius, inquit Medicorum optime, non prius carissimo mihi marito trades istam potionem, quam de ea bonam partem hauseris ipse. Unde enim scio an noxium in ea lateat venenum? Quae res utique te, tam prudentem tamque doctum virum, nequaquam offendet, si religiosa uxor circa salutem mariti sollicita necessariam affero pietatem. Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter: quam fidem secutus adolescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit. Ad istum modum praesenti transacto negotio medicus quam celerrime domum remeabat salutifera potione pestem praecedentis veneni festinans extinguere: nec eum obstinatione sacrilega, qua semel coeperat, truculenta mulier ungue latius a se discedere passa est,

p.520
Priusquam inquit Digesta potione medicinae proventus appareat, sed aegre precibus et obtestationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire concessit. Interdum perniciem caecam totis visceribus furentem medullae penitus attraxerant: multum denique saucius et gravedine somnulenta iam demersus domum pervadit aegerrime, vixque enarratis cunctis ad uxorem, mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret, sic elisus violenter spectatissimus medicus effundit spiritum.