Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis parce surripienti de tam multis pauciora, nec illis fraudes, ullas in asino suspicantibus. At ubi fiducia latendi pleniore capta partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, suspicio noni exilis fratrum pupugit animos et quamquam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem et acriorem custodelam et dinumerationem adhibebant partium. Tandem denique rupta verecundia sic alter alterum compellat: At istud iam neque aequum ac ne humanum

p.498
quidem, cotidie ac partes electiores surripere atque iis divenditis peculium latenter augere, de reliquis aequam vindicare divisionem. Si tibi denique societas ista displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexu communionis discedere: nam video in immensum damni procedentem querelam nutrire nobis immanem discordiam. Subicit alius: Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo partibus praevenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne viderer rapinae sordidae meum fratrem arguere. Sed bene, quod utrimquesecus sermone prolato iacturae remedium quaeritur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis contentiones pariat.