Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Tum medicus: Non patiar inquit Hercule, non patiar vel contra fas de innocente isto iuvene supplicium vos sumere, vel hunc ludificato nostro iudicio poenam noxii facinoris evadere. Dabo enim rei praesentis evidens argumentum: nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum; mandragoram illum gravedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem. Nec mirum desperatissimum istum latronem, certum extremae poenae, quae more maiorum in eum competit, cruciatus istos ut leviores facile tolerare. Sed si vere puer meis temperatam manibus sumpsit potionem, vivit et quiescit et dormit et protinus marcido sopore discusso remeabit ad diem lucidam: quod si vere peremptus est, si morte praeventus est, quaeratis licet causas mortis eius alias.

Ad istum modum seniore adorante placuit, et itur confestim magna cum festinatione ad illud

p.494
sepuldirum, quo corpus pueri depositum iacebat: nemo de curia, de optimatibus nemo ac ne de ipso quidem populo quisquam, qui non illuc curiose confluxerit. Ecce pater, suis ipse manibus cooperculo capuli remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis deprehendit filium, eumque complexus artissime, verbis impar praesenti gaudio, producit ad populum atque, ut erat adhuc feralibus amiculis instrictus atque obditus, deportatur ad iudicium puer. Iamque liquido servi nequissimi atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium nuda veritas; et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. Et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna providentiae divinae condignum excipit exitum, qui momento modico, immo puncto exiguo, post orbitatis periculum, adolescentium duorum pater repente factus est.

At ego tunc temporis talibus fatorum fluctibus volutabar: miles ille, qui me nullo vendente comi paraverat et sine pretio suum fecerat, tribuni sui praecepto debitum sustinens obsequium, litteras ad magnum scriptas principem Romam versus perlaturus, vicinis me quibusdam duobus servis fratribus undecim denariis vendidit. His erat dives admodum dominus: at illorum alter pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapidissimis

p.496
intrimentis succuum pulmenta condita vapore mollibat. Unico illi contubernio communem vitam sustinebant meque ad vasa illa compluria gestanda praedestinarant, quae domini regiones plusculas pererrantis variis usibus erant necessaria. Adsciscor itaque inter duos illos fratres tertius contubernalis, haud ullo tempore tam benivolam fortunam expertus: nam vespera, post opiparas cenas earumque splendidissimos apparatus, multas numero partes in cellulam suam mei solebant reportare domini: ille porcorum, pullorum, piscium et cuiuscemodi pulmentorum largissimas reliquias, hic panes, crustula, lucunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mellita. Qui cum se refecturi clausa cellula balneas petissent, oblatis ego divinitus dapibus affatim saginabar: nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.

Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis parce surripienti de tam multis pauciora, nec illis fraudes, ullas in asino suspicantibus. At ubi fiducia latendi pleniore capta partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, suspicio noni exilis fratrum pupugit animos et quamquam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem et acriorem custodelam et dinumerationem adhibebant partium. Tandem denique rupta verecundia sic alter alterum compellat: At istud iam neque aequum ac ne humanum

p.498
quidem, cotidie ac partes electiores surripere atque iis divenditis peculium latenter augere, de reliquis aequam vindicare divisionem. Si tibi denique societas ista displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexu communionis discedere: nam video in immensum damni procedentem querelam nutrire nobis immanem discordiam. Subicit alius: Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo partibus praevenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne viderer rapinae sordidae meum fratrem arguere. Sed bene, quod utrimquesecus sermone prolato iacturae remedium quaeritur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis contentiones pariat.

His et similibus altercati conviciis deierantur utrique nullam se prorsus fraudem, nullam denique surreptionem factitasse, sed plane debere cunctis artibus communis dispendii latronem inquiri: nam neque asinum, qui solus interesset, talibus cibis affici posse, et tamen cotidie partes electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare muscas ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes. Interea liberalibus cenis inescatus et humanis affatim cibis saginatus, corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina succulenta molliveram, pilum

p.500
liberali nitore nutriveram. Sed iste corporis mei decor pudori peperit grande dedecus: insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos; et hora consueta velut balneas petituri, clausis ex more foribus, per quandam modicam cavernam rimantur me passim expositis epulis inhaerentem. Nec ulla cura iam damni sui habita, mirati monstruosas asini delicias risu maximo dirumpuntur, vocatoque uno et altero ac dein pluribus conservis, demonstrant infandam memoratu hebetis iumenti gulam. Tantus denique ac tam liberalis cachinnus cunctos invaserat, ut ad aures quoque praetereuntis perveniret domini: