Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitati metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile, quod venerem habuit in aliam, proveniret. Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat. Alium de foro quod adversus eam locutus esset, in arietem deformavit et nunc aries ille causas agit. Eadem amatoris sui uxorem quod in eam dicacule probrum dixerat, iam in sarcina praegnationis obsaepto utero et repigrato fetu perpetua praegnatione

p.18
damnavit et, ut cuncti numerant, iam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura distenditur.

Quae cum subinde ac multis noceret, publicitus indignatio percrebruit, statutumque ut in eam dic altera severissime saxorum iaculationibus vindicaretur: quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium: et sic illa propitiata totam civitatem absoluit. At vero coetus illius auctorem nocte intempesta cum tota domo, id est parietibus et ipso solo et omni fundamento, ut erat, clausa ad centesimum lapidem in aliam civitatem summo vertice montis exasperati sitam, et ob id ad aquas sterilem, transtulit. Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam proiecta domo

p.20
discessit.”