Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Humi sedebat scissili palliastro semiamictus, paene alius lurore, ad miseram maciem deformatus, qualia solent fortunae detrimina[*]()stipes in triviis erogare. Hunc talem, quamquam necessarium et summe cognitum, tamen dubia mente propius accessi. Hem inquam Mi Socrates, quid istud? Quae facies? Quod flagitium? At vero domi tuae iam defletus et conclamatus es; liberis tuis tutores iuridici provincialis decreto dati; uxor persolutis inferialibus [*]()officiis, luctu et maerore diuturno deformata, diffletis paene ad extremam captivitatem oculis suis, domus infortunium novarum nuptiarum gaudiis a suis sibi parentibus hilarare compellitur. At tu hic larvale simulacrum cum summo dedecore nostro viseris. Aristomene, inquit[*]() Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras! Et cum dicto sutili centunculo faciem suam iamdudum punicantem prae pudore obtexit, ita ut ab umbilico pube tenus cetera corporis renudaret. Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum, iniecta manu ut assurgat [*](Oudendorp's emendation for the impossible deterrima of the MSS. ) [*](Helm's emendation for the MSS' ferialibus. Or the feralibus of the older editions would suffice. )

p.12
enitor.

At ille, ut erat, capite velato Sine, sine inquit Fruatur diutius trophaeo Fortuna quod fixit ipsa.

Effeci sequatur et simul unam e duabus laciniis meis exuo eumque propere vestio dicam an contego, et illico lavacro trado; quod unctui, quod tersui, ipse praeministro; sordium enormem eluviem operose effrico; probe curatum, ad hospitium, lassus ipse fatigatum aegerrime sustinens, perduco; lectulo refoveo, cibo satio, poculo mitigo, fabulis permulceo. Iam allubentia proclivis est sermonis et ioci et scitum et cavillum; iam dicacitas tinnula,[*]()cum ille imo de pectore cruciabilem suspiritum ducens, dextra saeviente frontem replaudens, Me miserum infit Qui, dum voluptatem gladiatorii spectaculi satis famigcrabilis consector, in has aerumnas incidi. Nam ut scis optime, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum mense decimo ibidem attentus nummatior revortor, modico priusquam Larissam accederem, per transitum spectaculum obiturus, in quadam avia et lacunosa convalli a vastissimis latronibus obsessus atque omnibus privatus tandem evado et, utpote ultime affectus, ad quandam cauponam Meroen, anum sed admodum scitulam, devorto, eique causas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis diuturnae et miserae refero: quae me [*](Oudendorp's emendation for the MSS' timida. Heln suggests intimida. )

p.14
nimis quam humane tractare adorta cenae gratae atque gratuitae ac mox, urigine percita, cubili suo applicat. Et statim miser ut cum illa acquievi, ab unico congressu annosam ac pestilentem luem[*]()contraho et ipsas etiam lacinias, quas boni latrones contegendo mihi concesserant, in eam contuli, operulas etiam, quas adhuc vegetus saccariam faciens merebam, quoad me ad istam faciem, quam paulo ante vidisti, bona uxor et mala fortuna perduxit.

Pol quidem tu dignus inquam Es extrema sustinere, si quid est tamen novissimo extremius, qui voluptatem veneriam et scortum scorteum Lari et liberis praetulisti. At ille, digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus, Tace, tace inquit, et circumspiciens tutamenta sermonis, Parce inquit (In feminam divinam, ne quam tibi lingua intemperante noxam contrahas Ain tandem? inquam Potens illa et regina caupona quid mulieris est? Saga inquit Et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare, montes diluere, manes sublimare, deos infimare, sidera extinguere, Tartarum ipsum illuminare. Oro te inquam Aulaeum tragicum dimoveto et siparium scaenicum complicato et cedo verbis [*](A substantive has dropped out of the MSS. Luem is the suggestion of Nic. Heinsius. )

p.16
communibus. Vis inquit “Unum vel alterum, immo plurima eius audire facta? Nam ut se ament efflictim non modo incolae, verum etiam Indi vel Aethiopes utrique, vel ipsi Antichthones, folia sunt artis et nugae merae. Sed quod in conspectum plurium perpetravit, audi.

Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitati metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile, quod venerem habuit in aliam, proveniret. Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat. Alium de foro quod adversus eam locutus esset, in arietem deformavit et nunc aries ille causas agit. Eadem amatoris sui uxorem quod in eam dicacule probrum dixerat, iam in sarcina praegnationis obsaepto utero et repigrato fetu perpetua praegnatione

p.18
damnavit et, ut cuncti numerant, iam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura distenditur.

Quae cum subinde ac multis noceret, publicitus indignatio percrebruit, statutumque ut in eam dic altera severissime saxorum iaculationibus vindicaretur: quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium: et sic illa propitiata totam civitatem absoluit. At vero coetus illius auctorem nocte intempesta cum tota domo, id est parietibus et ipso solo et omni fundamento, ut erat, clausa ad centesimum lapidem in aliam civitatem summo vertice montis exasperati sitam, et ob id ad aquas sterilem, transtulit. Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam proiecta domo

p.20
discessit.”