Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
At ille qui coeperat, Ne inquit Istud mendacium tam verum est, quam si quis velit dicere magico susurramine amnes agiles reverti, mare pigrum colligari, ventos inanimes exspirare; solem inhiberi, lunam despumari, stellas evelli, diem tolli, noctem teneri. Tunc ego in verba fidentior heus tu inquam Qui sermonem ieceras priorem, ne pigeat te vel taedeat reliqua pertexere, et ad alium Tu vero crassis auribus et obstinato corde respuis quae forsitan vere perhibeantur. Minus Hercule calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel certe supra captum cogitationis ardua videantur; quae si paulo accuratius exploraris, non modo compertu evidentia, verum etiam factu facilia senties.
Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii: et tamen Athenis proxime et ante Poecilen porticum isto gemino obtutu circulatorem aspexi equestrem spatham