Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Et ecce Fotis ancilla Rogat te inquit Hospes. At ego iam inde Milonis abstinentiae cognitor excusavi comiter, quod viae vexationem non cibo sed somno censerem diluendam. Isto accepto pergit ipse et iniecta dextera clementer me trahere adoritur: ac dum cunctor, dum modeste renitor, Non prius inquit Discedam quam me sequaris, et dictum iureiurando secutus iam obstinationi suae me ingratis oboedientem perducit ad illum suum grabatulum, et residenti Quam salve agit inquit Demeas noster? Quid uxor? Quid liberi? Quid vernaculi? Narro singula. Percontatur accuratius causas etiam peregrinationis meae; quas ubi probe protuli, iam et de patria nostra et eius primoribus

p.46
ac denique de ipso praeside scrupulosissime exploratis, ubi me post itineris tam saevi vexationem sensit fabularum quoque serie fatigatum in verba media somnolentum desinere ac nequicquam, defectum iam, incerta verborum salebra balbutire, tandem patitur cubitum concederem. Evasi aliquando rancidi senis loquax et famelicum convivium somno, non cibo, gravatus, cenatus solis fabulis et hi cubiculum reversus optatae me quieti reddidi.
p.48