Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Quo facto et ipse aliquid indidem sumo, eumque avide esitantem aspicio aliquanto intentiore macie atque pallore buxeo deficientem video. Sic denique eum vitalis color turbaverat ut mihi prae metu, nocturnas etiam Furias illas imaginanti, frustulum panis quod primum sumpseram, quamvis admodum modicum, mediis faucibus inhaereret, ac neque deorsum demeare neque sursum remeare posset. Nam et crebritas ipsa commeantium metum mihi cumulabat: quis enim de duobus comitum alterum sine alterius noxa peremptum crederet? Verum ille, ut satis detruncaverat cibum, sitire impatienter coeperat; nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat, et haud ita longe radices platani lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat argento vel vitro aemulus in colorem. En inquam Explere latice fontis lacteo. Assurgit ille et oppertus paululum planiorem ripae marginem complicitus in genua appronat se avidus affectans
Haec Aristomenes. At ille comes eius, qui statim initio obstinata incredulitate sermonem eius respuebat, Nihil inquit Hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius, et ad me conversus Tu autem inquit Vir, ut habitus et habitudo demonstrat, ornatus, accredis[*]()huic fabulae? Ego vero inquam Nihil impossibile arbitror, sed utcumque fata decreverint, ita cuncta mortalibus provenire: nam et mihi et tibi et cunctis hominibus multa usu venire mira et paene infecta, quae tamen ignaro relata fidem perdant. Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit; asperam denique ac prolixam viam sine labore ae taedio evasi. Quod beneficium etiam illum vectorem meum credo laetari: sine fatigatione [*](So Petschenig for the MSS' accedis. )
Is finis nobis et sermonis et itineris communis fuit: nam comites utrique ad villulam proximam laevorsum abierunt. Ego vero quod primum ingressu stabulum conspicatus sum, accessi, et de quadam anu caupona illico percontor Estne inquam Hypata haec civitas? Adnuit. Nostine Milouem quendam e primoribus? Arrisit et Vere inquit Primus istic perhibetur Milo, qui extra pomerium et urbem totam colit. Remoto inquam Ioco, parens optima, dic oro et cuiatis sit et quibus deversetur aedibus? Videsne inquit Extremas fenestras, quae foris urbem prospiciunt et altrinsecus fores proximum respicientes angiportum? Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat. Neque praeter unicam pascit ancillam et habitu mendicantis semper incedit.
Ad haec ego risum subicio: Benigne inquam Et prospicue Demeas meus in me consuluit, qui peregrinaturum tali viro conciliavit, in cuius hospitio nec fumi nec nidoris nebulam vererer, et cum dicto modico secus progressus ostium accedo et ianuam firmiter oppessulatam pulsare vocaliter incipio.
Quibus properiter lectis Amo inquit Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem, et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens Asside inquit Istic: nam prae metu latronum nulla sessibula ac ne sufficientem supellectilem parare nobis licet. Feci, et Sic ego te inquit Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat. Ergo brevitatem gurgustioli nostri ne spernas peto. Erit
His ego auditis mores atque parsimoniam ratiocinans Milonis, volensque me artius ei conciliare, Nihil inquam Rerum istarum, quae itineris ubique nos comitantur, indigemus. Sed et balneas facile percontabimur. Plane quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque hordeum acceptis istis nummulis tu, Fotis, emito. His actis et rebus meis in illo cubiculo conditis pergens ipse ad balneas, ut prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupidinis peto inque eo piscatum opiparem expositum video et percontato pretio, quod centum nummis iudicaret, aspernatus viginti denariis praestinavi. Inde me commodum egredientem continuatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusquc ac comiter deosculatus