Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Quae cum subinde ac multis noceret, publicitus indignatio percrebruit, statutumque ut in eam dic altera severissime saxorum iaculationibus vindicaretur: quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium: et sic illa propitiata totam civitatem absoluit. At vero coetus illius auctorem nocte intempesta cum tota domo, id est parietibus et ipso solo et omni fundamento, ut erat, clausa ad centesimum lapidem in aliam civitatem summo vertice montis exasperati sitam, et ob id ad aquas sterilem, transtulit. Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam proiecta domo

p.20
discessit.”