Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. ad uetulam tamen ille suam properabat, et omnis
  2. mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
  3. quae sic casta manes, ut iam conuiuia uisas
  4. utque fututorum sit tua plena domus.
  5. e quibus ut scires quicumque ualentior esset,
  6. haec es ad arrectos uerba locuta procos:
  7. 'nemo meo melius neruum tendebat Ulixe,
  8. siue illi laterum siue erat artis opus.
  9. qui quoniam periit, uos nunc intendite, quemquem
  10. esse uirum sciero, uir sit ut ille meus.'
  11. hac ego, Penelope, potui tibi lege placere,