Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- si uerum quaeras, hunc quoque mouit amor.
- hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
- quam cum μῶλυ uocat, mentula μῶλυ fuit.
- hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
- grandia Dulichii uasa petisse uiri.
- huius et Alcinoi mirata est filia membrum
- frondenti ramo uix potuisse tegi.
- ad uetulam tamen ille suam properabat, et omnis
- mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
- quae sic casta manes, ut iam conuiuia uisas
- utque fututorum sit tua plena domus.
- e quibus ut scires quicumque ualentior esset,
- haec es ad arrectos uerba locuta procos:
- 'nemo meo melius neruum tendebat Ulixe,
- siue illi laterum siue erat artis opus.
- qui quoniam periit, uos nunc intendite, quemquem
- esse uirum sciero, uir sit ut ille meus.'