Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. ad citharam, cithara tensior ipse sua.
  2. nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira:
  3. principium sacri carminis fuit.
  4. altera materia est error fallentis Ulixei;
  5. si uerum quaeras, hunc quoque mouit amor.
  6. hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
  7. quam cum μῶλυ uocat, mentula μῶλυ fuit.
  8. hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
  9. grandia Dulichii uasa petisse uiri.
  10. huius et Alcinoi mirata est filia membrum
  11. frondenti ramo uix potuisse tegi.
  12. ad uetulam tamen ille suam properabat, et omnis
  13. mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
  14. quae sic casta manes, ut iam conuiuia uisas
  15. utque fututorum sit tua plena domus.
  16. e quibus ut scires quicumque ualentior esset,
  17. haec es ad arrectos uerba locuta procos:
  18. 'nemo meo melius neruum tendebat Ulixe,
  19. siue illi laterum siue erat artis opus.
  20. qui quoniam periit, uos nunc intendite, quemquem