Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- Quidam mollior anseris medulla
- furatum uenit huc amore poenae:
- furetur licet usque, non uidebo.
- Hic tibi qui rostro crescentia lilia morsit,
- caeditur e tepida uictima porcus hara:
- ne tamen exanimum facias pecus omne, Priape,
- horti sit, facias, ianua clausa tui.
- Tu, quae ne uideas notam uirilem,
- hinc auerteris, ut decet pudicam:
- nimirum, nisi quod times uideri,
- intra uiscera habere concupiscis.
- Penelopes primam Didonis prima sequatur
- et primam Cadmi syllaba prima Remi,
- quodque fit ex illis, tu mi deprensus in horto,
- fur, dabis: hac poena culpa luenda tua est.
- Rusticus indocte si quid dixisse uidebor,
- da ueniam: libros non lego, poma lego.