Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- ostendis digitum mihi minanti?
- eheu me miserum, quod ista lignum est,
- quae me terribilem facit uideri.
- mandabo domino tamen salaci,
- ut pro me uelit irrumare fures.
- Cornix et caries uetusque bustum,
- turba putida facta saeculorum,
- quae forsan potuisset esse nutrix
- Tithoni Priamique Nestorisque,
- illis ni pueris anus fuisset,
- ne desim sibi, me rogat, fututor.
- quid si nunc roget, ut puella fiat?
- si nummos tamen haec habet, puella est.ut spurium damnarunt Barthius et Antonius
- Quicumque nostram fur fefellerit curam,