Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. Credere quis possit? falcem quoque - turpe fateri -
  2. de digitis fures subripuere meis.
  3. nec mouet amissi tam me iactura pudorque,
  4. quam praebent iustos altera tela metus:
  5. quae si perdidero, patria mutabor, et olim
  6. ille tuus ciuis, Lampsace, Gallus ero.
  1. Derides quoque, fur, et impudicum
  2. ostendis digitum mihi minanti?
  3. eheu me miserum, quod ista lignum est,
  4. quae me terribilem facit uideri.