Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- quamuis pauca damus, consule poma boni.
- CD si scribas temonemque insuper addas,
- qui medium uult te scindere, pictus erit.
- Credere quis possit? falcem quoque - turpe fateri -
- de digitis fures subripuere meis.
- nec mouet amissi tam me iactura pudorque,
- quam praebent iustos altera tela metus:
- quae si perdidero, patria mutabor, et olim
- ille tuus ciuis, Lampsace, Gallus ero.
- Derides quoque, fur, et impudicum
- ostendis digitum mihi minanti?
- eheu me miserum, quod ista lignum est,
- quae me terribilem facit uideri.
- mandabo domino tamen salaci,
- ut pro me uelit irrumare fures.
- Cornix et caries uetusque bustum,
- turba putida facta saeculorum,
- quae forsan potuisset esse nutrix
- Tithoni Priamique Nestorisque,
- illis ni pueris anus fuisset,