Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- mentamque olentem cum salubribus rutis.
- quae cuncta quamuis nostro habemus in saepto,
- non pauciora proximi ferunt horti.
- quibus relictis in mihi laboratum
- locum uenitis, improbissimi fures:
- nimirum apertam conuolatis ad poenam,
- Et uos id ipsum, quod minamur, inuitat.
- Heus tu, non bene qui manum rapacem