Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. nam sensus mihi corque defuisset
  2. castas, Pierium chorum, sorores
  3. auso ducere mentulam ad Priapi.
  4. ergo quidquid id est, quod otiosus
  5. templi parietibus tui notaui,
  6. in partem accipias bonam, rogamus.
  1. Obscure poteram tibi dicere: 'da mihi, quod tu
  2. des licet assidue, nil tamen inde perit.
  3. da mihi, quod cupies frustra dare forsitan olim,
  4. cum tenet obsessas inuida barba genas,