Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. Aestu altius altiusque motat,
  2. crisabit tibi fluctuante lumbo:
  3. haec sic non modo te, Priape, possit,
  4. priuignum quoque sed mouere Phaedrae.
  1. Fulmina sub Ioue sunt, Neptuni fuscina telum,
  2. ense potens Mars est, hasta, Minerua, tua est,
  3. suttilibus Liber committit praelia thyrsis,
  4. fertur Apollinea missa sagitta manu,
  5. Herculis armata est inuicta dextera claua:
  6. at me terribilem mentula tenta facit.
  1. Copia me seruet: tu suffragare rogatus
  2. indicio nec me prode, Priape, tuo,
  3. quaeque tibi posui tamquam uernacula poma,
  4. de sacra nulli dixeris esse uia.
  1. Femina si furtum faciet mihi uirue puerue,
  2. haec cunnum, caput hic praebeat, ille nates.
  1. Quicumque hic uiolam rosamue carpet
  2. furtiuumue olus aut inempta poma,
  3. defectus pueroque feminaque
  4. hac tentigine, quam uidetis in me,