Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. qui tectum nullis uestibus inguen habet.
  2. aut igitur tunicam parti praetende tegendae,
  3. aut quibus hanc oculis aspicis, ista lege.
  1. Ludens haec ego teste te, Priape,
  2. horto carmina digna, non libello,
  3. scripsi non nimium laboriose.
  4. nec Musas tamen, ut solent poetae,
  5. ad non uirgineum locum uocaui.
  6. nam sensus mihi corque defuisset
  7. castas, Pierium chorum, sorores
  8. auso ducere mentulam ad Priapi.
  9. ergo quidquid id est, quod otiosus
  10. templi parietibus tui notaui,
  11. in partem accipias bonam, rogamus.
  1. Obscure poteram tibi dicere: 'da mihi, quod tu
  2. des licet assidue, nil tamen inde perit.
  3. da mihi, quod cupies frustra dare forsitan olim,
  4. cum tenet obsessas inuida barba genas,
  5. quodque Ioui dederat, qui raptus ab alite sacra
  6. miscet amatori pocula grata suo,