On Architecture
Vitruvius Pollio
Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
Tunc perducendae sunt diame/trw ab G ad L et ab H ad M. quae erit superior, partis erit aestivae, inferior hibernae. eaeque diame/trw sunt aeque mediae dividendae, ubi erunt litterae O et P, ibique centra signanda. et per ea signa et centrum A lineae ad extrema lineae circinationis sunt perducendae, ubi erunt litterae Q et R. haec erit linea pro\s o)rqa=s radio aequinoctiali. vocabitur autem haec linea mathematicis rationibus axon. et ab eisdem centris diducto circino ad extremas diametros describantur hemicyclia, quorum unum erit aestivum, alterum hibernum.
Deinde in quibus locis secant lineae paralleloe lineam eam quae dicitur horizon, in dexteriore parte erit littera S, in sinisteriore T. et ab littera S ducatur linea parallelos axoni ad extremum dextrum hemicyclium, ubi erit littera V; et ab T ad sinistrum hemicyclium item parallelos linea ducatur ad litteram X. haec autem paralleloe lineae vocitantur †locothomus. et tum circini centrum conlocandum est eo loci, quo secat circinationem aequinoctialis radius, ubi erit littera F; et diducendum ad eum locum, quo secat circinationem aestivus radius, ubi est littera H. e centro aequinoctiali intervallo aestivo circinatio circuli menstrui agatur, qui menaeus dicitur. ita habebitur analemmatos deformatio.