On Architecture
Vitruvius Pollio
Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
Inde sagittarii, scorpionis, librae insuper serpens summo rostro coronam tangit. eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans mediam frontem scorpionis. a parte ophiuchi capitis non longe positum est caput eius, qui dicitur nisus in genibus. eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cognoscendum, quod non obscuris stellis sunt conformati.
Pes ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatur. delphinum contra volucris rostro est proposita lyra. inter umeros custodis et geniculati corona est ordinata. in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum e regione dorsis inter se compositae et pectoribus aversae. e quibus minor kuno/soura, maior e(li/kh a Graecis appellatur. earumque capita inter se dispicientia sunt constituta, caudae capitibus earum adversae contra dispositae figurantur; utrarumque enim superando eminent.