On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Eisdem rationibus aes, quod etiam solidiore est natura, similiter curatum si fuerit, dissipabitur et fiet aerugo. item margarita. non minus saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt et dissolvuntur. ergo cum has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur isdem rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e natura rerum similiter posse curari.

Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo eam aquam sine vino potantes fiunt temulenti. Aequiculis autem in Italia et in Alpibus natione Medullorum est genus aquae, quam qui bibunt, efficiuntur turgidis gutturibus.

Arcadia vero civitas est non ignota Clitor, in cuius agris est spelunca profluens aqua, e qua qui biberint, fiunt abstemii. ad eum autem fontem epigramma est in lapide inscriptum hac sententia versibus graecis: eam non esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem. epigramma autem est id, quod est subscriptum:

  1. a)gro/ta, su\n poi/mnais to\ meshmbrino\n h)/n se baru/nh|
  2. di/yos a)n' e)sxatia\s *klei/toros e)rxo/menon,
  3. tai=s me\n a)po\ krh/nhs a)/rusai po/ma kai\ para\ nu/mfais
  4. u(dria/sin sth=son pa=n to\ so\n ai)po/lion:
  5. a)lla\ su\ mh/t' e)pi\ loutra\ ba/lh|s xroi/, mh/ se kai\ au)/rh
  6. ph[*](mh/)nh|[*](terpnh=s)e)nto\s e)o/nta me/qhs:
  7. feu=ge d' e)mh\n phgh\n misa/mpelon, e)/nqa *mela/mpous
  8. lusa/menos lu/sshs *proiti/das a)rteme/as
  9. pa/nta kaqarmo\n e)/bayen a)po/krufon, <eu)=t' a)/r' a)p' *)/argous
  10. ou)/rea trhxei/hs h)/luqen *)arkadi/hs>.

Item est in insula Cia fons, e quo qui inprudentes biberint, fiunt insipientes, et ibi est epigramma insculptum ea sententia: iucundam eam esse potionem fontis eius, sed qui biberit, saxeos habiturum sensus. sunt autem versus hi:

  1. h(dei=a yuxrou= po/matos liba/s, h(\n a)naba/llei
  2. [*](phgh/, a)ll' a)/noos)pe/tros o( th=sde piw/n.

Susis autem, in qua civitate est regnum Persarum, fonticulus est, ex quo qui biberint, amittunt dentes. item in eo est scriptum epigramma, quod significat hanc sententiam: egregiam esse aquam ad lavandum, sed ea si bibatur, excutere e radicibus dentes. et huius epigrammatos sunt versus graece:

  1. u(/data krana/enta ble/peis, ce/ne, tw=n a)/po xersi\n
  2. loutra\ me\n a)nqrw/poi[*](s a)blabh= e)/stin e)/xein:)
  3. h)\n de\ la/bh|s koi/lou botanh/deos a)glao\n u(/dwr
  4. [*](a)/kra mo/non dolixou= xei/leos a(ya/menos,)
  5. au)th=mar pristh=res e)[*](pi\ xqoni\ daito\s o)do/ntes)
  6. pi/ptousin, genu/wn o)rfana\ qe/ntes e(/dh.

Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates, quae procreant qui ibi nascuntur egregiis vocibus ad cantandum, uti Tarso, Magnesiae, aliis eiusmodi regionibus. etiamque Zama est civitas Afrorum, cuius moenia rex Iuba duplici muro saepsit ibique regiam domum sibi constituit. ab ea milia passus XX est oppidum Ismuc, cuius agrorum regiones incredibili finitae sunt terminatione. cum esset enim Africa parens et nutrix ferarum bestiarum, maxime serpentium, in eius agris oppidi nulla nascitur, et si quando adlata ibi ponatur, statim moritur; neque id solum, sed etiam terra ex his locis si alio translata fuerit, et ibi. id genus terrae etiam Balearibus dicitur esse. sed aliam mirabiliorem virtutem ea habet terra, quam ego sic accepi.

Gaius Iulius Masinissae filius, cuius erant totius oppidi agrorum possessiones, cum patre Caesare militavit. is hospitio meo est usus. ita cotidiano convictu necesse fuerat de philologia disputare. interim cum esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo, exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes, ut, qui ibi procrearentur, voces ad cantandum egregias haberent, ideoque semper transmarinos catlastros emere formosos et puellas maturas eosque coniungere, ut, qui nascerentur ex his, non solum voce egregia sed etiam forma essent non invenusta.

Cum haec tanta varietas sit disparibus rebus natura distributa--- quod humanum corpus est ex aliqua parte terrenum, in eo autem multa genera sunt umorum, uti sanguinis, lactis, sudoris, urinae, lacrimarum. ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non est mirandum, si tanta in magnitudine terrae innumerabiles sucorum reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.

Ex his autem rebus sunt nonnulla, quae ego per me perspexi, cetera in libris graecis scripta inveni, quorum scriptorum hi sunt auctores: Theophrastos, Timaeus, Posidonios, Hegesias, Herodotus, Aristides, Metrodorus, qui magna vigilantia et infinito studio locorum proprietates, regionum qualitates, aquarum virtutes ab inclinatione caeli ita esse distributas scriptis dedicaverunt. quorum secutus ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his praescriptionibus eligant homines aquae fontes, quibus ad usum salientes possint ad civitates municipiaque perducere.